Bruder Johannes Barchen, principalis lector der Franziskaner in Bremen, erteilt dem Kloster Lilienthal Ablass wegen zu leistender Hilfe gegen die ketzerischen Böhmen. Ausfertigung Pergament, 26 x 16 cm, stark beschädigt und auf Papier aufgeklebt. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 534. - 1 Siegel an gedrehtem Hanffaden: Lektor Johann Barchen, spitzoval von rotem Wachs in gelber Schüssel. Notum sit universis et precipue confessori per presentes requirendo, quod, quia devota in Christo domina abatissa in Liliendale cetereque religiose/ virgines de obedientia eiusdem ordinis sancti Bernhardi affectu flagranti inclinate ad participationem indulgentiarum, que contra/ perfidos hereticos Bohemos et eis adherentes a sancta Romana ecclesia sunt emisse, sane cum [pre]fata religiosa domina cum suis devotis fi/liabus ad tam sanctum ac pium opus defensionis fidei catholice de spirituali thesauro orationes pias ac sanctas largiter contribuere/ intendit, ideoque ex concessione sacro sancte sedis apostolice et sanctissimi domini nostri, domini Pauli divina providentia pape secundi, et commis/sione reverendissimi domini Laurentii, episcopi Ferrariensis, sue sanctitatis desuper etiam cum potestate legati de latere legati, indulgeo eis gratiam/ eligendi confessorem ydoneum, qui eos semel in vita et in mortis articulo ab omnibus cen[su]ris ecclesiasticis, votis et votorum transgres/sionibus et peccatis quantumcunque gravibus etiam in casibus sedi apostolice specialiter reservatis absolvere et eis plenariam indulgentiam/ iuxta formam subsequentem dare et impertire poterit eisdem et forma authentica absolutionis in vita sive in mortis articulo misereatur./ Dominus noster Ihesus Cristus te absolvat et ego auctoritate ipsius ac beatorum apostolorum Petri et Pauli et s[acro]sancte sedis apostolice in hac parte [mihi]/ concessa et mihi commissa absolvo te a vinculis excommunicationis et