Papst Bonifatius IX. beauftragt den Dompropst und den Propst von St. Willehadi in Bremen sowie den Dekan von St. Marien in Hamburg, dem Bremer Kleriker Heinrich Ballalle die Pfarrkirche in Lesum zu übertragen, die der Bremer Kleriker Engelbert Truper zu Unrecht besetzt halte. Die Pfarrei unterstehe dem Patronat des Klosters Lilienthal und sei vakant durch Resignation des Franko Duckel, der sie in die Hände der Äbtissin resigniert habe. Ausfertigung Pergament, 59,5 x 31 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 292. - Bleibulle des Papstes Bonifatius IX. an filo canapis. - Regest: Schwarz, Papsturkunden Nr. 346; Schwarz, Regesten, Nr. 1172. Bonifatius episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis .. maioris et .. sancti Willehadi Bremensis prepositis ac .. decano sancte Marie Hamburgensis, Bremensis diocesis, ecclesiarum salutem et apostolicam benedictionem. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia pro/bitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Hinricus Ballalle, clericus Bremensis, fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Hinrici petitio continebat, quod olim parrochiali ecclesia in Lesmona, Bremensis diocesis, per liberam resignationem dilecti filii Franckonis Duckel, tune ipsius ecclesie rectoris, per eum de illa in manibus dilectarum in Christo filiarum Margarite abbatisse et conventus monasterii in Liliendal,/ Cisterciensis ordinis, predicte diocesis, extra Romanam curiam sponte factam et per eas, cum ad abbatissam dicti monasterii pro tempore existentem et ipsas conventum dicte ecclesie resignationis receptio et admissio de antiqua et approbata et hactenus/ pacifice observata consuetudine pertineant, extra eandem curiam auctoritate ordinaria admissam vacante prefatus Hinricus vigore quarundam litterarum nostrarum, per quas beneficium ecclesiasticum cum

Vollständigen Titel anzeigen
Niedersächsisches Landesarchiv
Objekt beim Datenpartner
Loading...