Graf Gerhard von Holstein und Schaumburg schenkt dem Kloster Lilienthal auf Bitten des Ordensritters Dietrich von Bardeleben das Eigentum eines Hauses und einer Hausstelle in Arbergen, die zuvor Gottfried Friso und Reyner Brusehaver zu Lehen hatten. Ausfertigung Pergament, 22 x 11 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 89. - 1 Siegel angehängt, fehlt. - Abschrift: StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 86 nach +Kopiar Lil. II, 149, Nr. 61. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 109; Bremisches UB I, Nr. 464; Hasse, Schleswig- Holstein-Lauenburg. Regesten II, Nr. 773. Gerhardus dei gratia comes Holsatie et de Scowenborch omnibus hoc scriptum visuris salutem in eo, qui est/ omnium salus. Notum sit universis, ad quos presens pagina pervenerit, videlicet quod nos ob amorem dei genitricisque/ eius, virginis Marie, atque ad petitionem militis Christi domini Thiderici dicti de Bardeleve proprietatem domus unius,/ sicut aratro uno coli potest, atque aream unam in Arberche cum omnibus ad eandem proprietatem attinentibus, s[c]ilicet/ rivis, silvis, paschuis, sicut a manu nostra Godefridus Friso et Reinardus dictus Brusehavere, burgenses/ Bremensis civitatis, iure tenuerant feodali, sanctimonialibus ecclesie in Lyliendale ex consensu heredum nostrorum omnium/ contulimus iure perpetuo possidendam. In huius rei testimonium scriptum hoc conferimus sigilli nostri munimine/ communitum. Actum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo. Datum in Scowenborch feria sexta post/ Exaltationem sancte crucis. Datierung: 1290 September 15, Schaumburg

Vollständigen Titel anzeigen
Niedersächsisches Landesarchiv
Objekt beim Datenpartner
Loading...