Die Brüder Rotbert, Johann, Otto, Thomas und Erpo von Duvenvurth und ihr Vetter Johann verkaufen dem Kloster Lilienthal für neunundzwanzig und eine halbe Mark ihre Güter in Lesum. Ausfertigung Pergament, 27,5 x 15,5 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 109. - 1 Siegel angehängt, fehlt. - Abschrift: StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 98 nach +Kopiar Lil. II, 149, Nr. 172. - Druck: Vogt, Mon. ined. I, S. 590. Nos Rotbertus, Iohannes, Otto, Thomas et Erpo, fratres, ac Iohannes, patruelis noster, dicti de/ Duvenvurth recognoscimus et tenore presentium protestamur, quod de consensu omnium heredum nostrorum/ vendidimus domino Winando, provisori in Lilyendale, ad manus abbatisse et conventus loci eiusdem omnia/ bona nostra, que habuimus in Lesmona, pro triginta marcis dimidia minus Bremensis argenti et pon/deris iusto emptionis titulo perpetuis temporibus possidenda recognoscentes nobis dictam/ pecuniam esse totaliter persolutam. Promittimus etiam prefato domino Winando, abbatisse et conventui/ prelibato prestare in predictis bonis plenam et debitam warandiam. Preterea tenore pre/sentium promittimus, quod proprietatem dictorum bonorum ad manus supradicti conventus tenebimus/ ac eam liberaliter dimittemus, quandocumque ab archiepiscopo Bremensi ipsam poterunt obtinere. In cuius/ rei testimonium sigillum nostre progeniei presenti littere duximus apponendum. Facta est hec/ emptio presentibus Gerhardo dicto Steding, Alberone dicto de Clawenbeke, militibus; Arnoldo de/ Nigenlande, Arnoldo de Clawenbeke, famulis; Iohanne de Haren, Eylardo dicto Wiman, Boydeky/no dicto Bulle, civibus Bremensibus; ac aliis pluribus fide dignis. Datum anno domini Mo CCCo septimo,/ in die beate Agnetis virginis et martiris.