Papst Innozenz (IV.) an Propst und Kapitel der Kirche St. Peter auf dem Marsberg, Paderborner Diözese. Er verleiht allen, die die zu Ehren der Apostel Peter und Paul errichtete Kirche und den mit Reliquien sehr vieler Heiliger ausgestatteten Altar, der von seinem Vorgänger, Papst Leo III., am Tag vor der Geburt des Herrn [Angeblich 799] geweiht worden sei, am Weihetag, auf Petri Stuhl- und Kettenfeier und an den Aposteltagen der beiden Apostel selbst besuchen, einen vierzigtägigen Ablaß. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, preposito et capitulo ecclesie sancti Petri in Monte Martis Padeburnensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Etsi quelibet loca sanctorum sint pia et prompta devocione a Christi fidelibus veneranda, cupientes tamen, ut ecclesia vestra, que in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, sicut asseritis, est constructa, et eius altare, decoratum plurimorum sanctorum reliquiis, per felicis recordationis Leonem papam predecessorem nostrum in vigilia natalis Domini dedicatum estitit, congruis honoribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad ecclesiam ipsam eodem dedicationis die, nec non Cathedre ac ad Vincula sancti Petri et ipsorum apostolorum festis cum devocione accesserint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Lugduni idibus Maii, pontificatus nostri anno tercio. Lyon

Show full title
Landesarchiv Nordrhein-Westfalen. Abteilung Westfalen
Data provider's object view