Gerhard II., Erzbischof von Bremen, überträgt dem Kloster in Wollah ein Haus in Heesen bei Wulsbüttel und die Dudelwisch, die von der Witwe des Johannes Nienhusen zugunsten des Klosters resigniert wurde. Ausfertigung Pergament, 30,5 x 15 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 28. - 1 Siegel an roten und gelben Seidenfäden angehängt, fehlt. - Abschrift: StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 23 nach + Kopiar Lil. II, 149, Nr. 194. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 46. - Regest: Regesten d. Erzbischöfe von Bremen, 1, Nr. 959. Gerardus dei gratia sancte Bremensis ecclesie archiepiscopus secundus omnibus in perpetuum. Notum sit universis Christi fidelibus, quod vidua Iohannis de/ Nienhusen et filii et filie et omnes heredes ipsius domum quandam in Esen prope Waldesbutle sitam cum pratis, pascuis, silvis et nemoribus, cum prato/ videlicet, quod vocatur Dudelwisc, et quicquid ab antecessoribus suis et nostris tenuerunt, libere in manus nostras resignaverunt. Nos vero memorata bona ob me/ moriam nostri parentumque nostrorum beate virgini in Walda contulimus perpetuis temporibus possidenda. Huius rei testes sunt Otto maior prepositus, Gernandus decanus,/ Arnoldus vicedominus, Heinricus de Tossen, Bernardus custos, Wilbrandus scolasticus, Otto cantor, Nicholaus et Borchardus, Bremenses canonici; Iohannes, prepositus de Walda,/ Iordanus, Hermannus, Folmarus, nostri capellani; Martinus, Albertus, Luderus et Heinricus, fratres de Huda, Bruniggus, Luderus et Willekinus, fratres de Merzele, Iohannes de/ Merzele, Geradus de Sledesen, Thidericus de Borch, Iohannes de Turou et alii quam plures. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, presentem paginam sigilli nostri/ munimine duximus roborandam. Acta sunt hec anno gratie Mo CCo XLIIIo, pontificatus nostri anno XXVo. Datierung: 1243 [nach September 1 ]

Vollständigen Titel anzeigen
Niedersächsisches Landesarchiv
Objekt beim Datenpartner
Loading...