Gerhard II., Erzbischof von Bremen, schenkt dem Kloster Lilienthal einen Wasserlauf zwischen Wilstedt und Trupe und eine Hausstelle in Tarmstedt. Ausfertigung Pergament, 29,5 x 14 cm, beschädigt und hinterklebt. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 43. - 1 Siegel an grünen und braunen Seidenschnüren angehängt: Erzbischof Gerhard. - Abschrift: LB Hann., MS XXIII Nr. 1079 S. 217 (17. Jh.); LB Hann., MS XXIII Nr. 1052 f. 110r (17. Jh.); StUB Gött., 2º Cod. MS Hist. I, Bd. XVIII, Nr. 197 (18. Jh.); StA Stade, Dep. 10. Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 40 nach + Kopiar Lil. II, 149, Nr. 42. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 71. - Regest: Regesten d. Erzbischöfe von Bremen, 1, Nr. 1062; Regesten und Urkunden Kloster St. Georg Stade, Nr. 20. Gerhardus dei gratia sancte Bremensis ecclesie archiepiscopus secundus omnibus Christi fidelibus perpetuam in domino salutem. Notum esse volumus universis hanc paginam/ visuris, quod nos ob reverentiam dei et eius intemerate genitricis virginis Marie et anime nostre salutem quandam aquam inter villam Willestede et Trupam 1/ fluentem sex snesas anguillarum vel duos solidos denariorum solventem annuatim, quam Manogoldus a nobis in feodo tenuit et de voluntate Iibera in manus/ nostras resignavit, similiter aream unam in villa Tervenstede sitam duos solidos annuatim solventem, quam Segenandus, frater iam dicti Manogoldi, a nobis tenuit in/ feodo et in manus nostras libere resignavit, ecclesie in Valle Liliorum et sanctimonialibus ordinis Cisterciensis ibidem deo servientibus libere contulimus iure perpetuo possidenda./ Ne igitur hoc factum nostrum laudabile a quoquam ausu temerario valeat irritari, presentem paginam sygilli nostri appensione fideliter fecimus communiri. Datum Vorde/ anno domini Mo CCo LVIIIo, IIIIo Nonas Aprilis, pontificatus nostri anno XXXo IXo. Huius rei testes sunt Reinoldus, abbas de Hersevelde, Thidi/

Show full title
Niedersächsisches Landesarchiv
Data provider's object view
Loading...