Giselbert, Erzbischof von Bremen, bestätigt dem Kloster Lilienthal seine Besitzungen in Trupe und schlichtet einen Streit zwischen dem Kloster und den Ein wohnern zu Trupe, welche einige unbebaute Liegenschaften, die zu dem sog. Ikenhus und einem Orte A. gehörten, sich aneigneten. Altsfertigung Pergament, 45 x 28 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 73. - Rück vermerk: Ykeshusen brock (15. Jh.) - 1 Siegel von grünem Wachs an mehrfarbigen Seidenfäden angehängt: Erzbischof Giselbert, mit dorsal aufgedrücktem Sekretsiegel. - Abschrift: LB Hann., MS XXIII Nr. 1079 S. 198 (17. Jh.); LB Hann., MS XXIII Nr. 1052 f. 102v (17. Jh.); StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 71 nach + Kopiar Lil. II, 149, Nr. 19. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 92. - Regest: Regesten d. Erzbischöfe von Bremen, 1, Nr. 1281. Giselbertus dei gratia sancte Bremensis ecclesie archiepiscopus universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Cum nostre dignitatis conveniat officio, omnium subditorum nostrorum curam/ secundum iustitiam agere, paratiores tamen religiosorum et deo famulantium, qui specialius nobis commissi sunt, contra omnem iniustitiam inveniri volumus defensores. Hinc est, quod notum fieri volumus/ universis, quod bone memorie Gerhardus secundus, quondam Bremensis ecclesie archiepiscopus, de consensu et voluntate capituli sui pro memoria parentum suorum, patris scilicet et matris et fratris sui, domini Hermanni/ de Lippia, qui pro liberatione Bremensis ecclesie interiit, aliorumque carorum suorum fundavit cenobium sanctimonialium ordinis Cysterciensis in loco, qui dicitur Trupa, in quo propter aquarum inundantiam et paupertatem stare/ non potuit et prefato venerabili domino G(erhardo) archiepiscopo favente translatum est in Wolda, quo translato cives ipsius ville, scilicet Trupe, usurpabant sibi loca inculta pertinentia