Gerhard II., Erzbischof von Bremen, überträgt dem Kloster Lesum vier Urnen Butter, die jährlich aus dem Norderlande als Zehnt geliefert werden. Ausfertigung Pergament, 27 x 12 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 23. - 1 Siegel an roten und grünen Seidenfäden angehängt, beschädigt und restauriert: Erzbischof Gerhard. - Rückvermerk: De quatuor umatis butiri in Norda (13./14. Jh.). - Druck: Wachter, Emder Jahrbuch 15 b (1905), S. 384 f. - Regest: Regesten d. Erzbischöfe von Bremen, 1, Nr. 942; Ostfries. UB Nr. 31. Gerardus dei gratia Bremensis ecclesie archiepiscopus secundus. Universis Christi fidelibus imperpetuum amen. Evanescunt simul cum tempore ea, que geruntur/ in tempore, nisi recipiant a voce testium et scripti memoria firmamentum. Notum igitur esse cupimus universis Christi fidelibus presens scrip/tum intuentibus, quod nos summam quandam butiri, scilicet quatuor urnas, que solvuntur annuatim in Nativitate beate virginis pro deci/ma quadam in Terra Nordensium, quam Gernandus, ecclesie nostre decanus, ab antecessore nostro, pie recordationis Gerardo archiepiscopo, in/ beneficium acceperat, in manus nostras resignavit et nos ob reverentiam beate virginis et in memoriam parentum nostrorum sanctimonialibus Cisterciensis or/dinis in Lesmona contulimus. Ne igitur nostre donationis benivolentia ab aliquo in posterum turbetur, presentem paginam sigillo nostro feci/ mus insigniri. Huius rei testes sunt Iohannes, sancti Willehadi prepositus, Arnoldus vicedominus, Hermannus, sancti Anscharii prepositus, Ber/nardus custos, Iohannes de Beverseten, comes Lothewicus de Ravenesberge, Iacobus de Urbe, Thidericus de Urbe, Heinricus de Hene, Weme/rus de Ride et alii quam plures. Acta sunt hec anno incarnationis dominice Mo CCo XLo, indictione XIa, anno pontificatus nostri XXIo. Datierung: 1240 [vor September 1]