Hildebold, Erzbischof von Bremen, schenkt dem Kloster Lilienthal einen halben Hof (curia) in Lesum, den Heinrich von der Hude genannt Saxo resignierte. Ausfertigung Pergament, 25,5 x 11 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 60. - 1 Siegel angehängt, beschädigt und restauriert: Erzbischof Hildebold. - Abschrift: StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 57 nach +Kopiar Lil. II, 149, Nr. 179. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 224. - Regest: Regesten d. Erzbischöfe von Bremen, 1, Nr. 1169. Hildeboldus dei gratia sancte Bremensis ecclesie archiepiscopus omnibus Christi fidelibus perpetuam in domino salutem. Notum esse volumus universis hanc paginam/ inspecturis, quod nos ob reverentiam dei et eius intemerate genitricis semperque virginis Marie et anime nostre salutem proprietatem medietatis curie in/ Lesmona, quam Heinricus de Hutha dictus Saxo a nobis feodaliter possessam in manus nostras resignavit, libere contulimus ecclesie in Liliendale,/ ordinis Cysterciensis, iure perpetuo possidendam. Huius rei testes sunt Engelbertus decanus, Thidericus de Apen cantor, Otto de Thefholte scolas/ticus, Iohannes thesaurarius, maioris ecclesie canonici; Thetmarus, Gevehardus, Gerradus, Bernardus de Bederikesa, Sifridus de Brema,/ Luderus de Hutha, Bruniggus de Mercele, Arnoldus de Nienlande et Reynerus de Bollande, milites; Albero de Stelle, Hermannus/ de Mercele et Iohannes dictus Pape de Bederikesa, ministeriales nostri; et alii quam plures. Ne igitur hoc factum nostrum laudabile a quoquam hominum ausu/ temerario valeat irritari, presentem paginam sigilli nostri appensione fecimus fideliter muniri. Acta sunt hec anno domini Mo CCoLXo IXo, VIIo Kalendas Februarii.

Show full title
Niedersächsisches Landesarchiv
Data provider's object view
Loading...