Lippold Monnik verpfändet dem Knappen Arnold von Marßel und seiner Frau Christina ein halbes Stück Land in der Vahr für fünf Bremer Fertones. Ausfertigung Pergament, 20 x 12 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 198. - 2 Siegel angehängt, fehlen. - Regest: Bremisches UB III, Nr. 83. Ego Lippoldus dictus Monich, filius Hinrici, filii Frederici dicti Monich, militis, recognosco te/nore presentium publice protestando, quod obligavi discreto famulo Arnoldo dicto de Mersele ac/ Cristine, eiusdem Arnoldi legitime uxori, et eorum veris heredibus ac illi, qui presentem litteram habuerit/ cum voluntate predictorum, dimidiam aream meam sitam in villa, que Vore dicitur, exceptis illis, que predicti/ Arnoldi propria sunt in eadem area, quam quondam inhabitavit Lutgardis, relicta Iohannis dicti Voghet, cum/ omnibus iuribus suis pro quinque fertonibus Bremen(sibus) mihi ab eodem integraliter persolutis et obligo in presenti/ tali autem conditione annexa, quod ego aut heredes mei predictam aream redimere poterimus in quolibet/ festo beati Petri ad Cathedram pro predicta pecunie quantitate, dummodo redemptionis tempore eosdem Arnol/dum et Cristinam et eorum heredes ac presentem litteram, ut dictum est, habentem prescire fecerimus in duadecim/ diebus, qui currunt inter Natale domini et Epiphaniam dictum festum inmediate precedentes, ex tunc immediate/ sequente in festo beati Petri supradicto predictis persolvebimus quinque fertones prafatos expedite. Est tamen adiectum,/ quod si predictos Arnoldum, Christinam ac litteram istam cum voluntate prefatorum habentem ac eorum heredes veros/ aliquod dampnum vel impedimentum habere in predicta area contingerit in futuro, ego Lippoldus predictus et Lippoldus/ Monich, patruus meus, filius Frederici Monich, militis prefati, promisimus in solidum fide data dicto/ Arnoldo et uxori sue et eorum veris heredibus ac presentem litteram habenti,

Vollständigen Titel anzeigen
Niedersächsisches Landesarchiv
Objekt beim Datenpartner
Loading...