Giselbert, Erzbischof von Bremen, bestätigt, dass die Brüder von Walle zugunsten des Klosters Lilienthal gegen Zahlung von acht Mark auf zwei Viertel in Wallerbrook und ein halbes Viertel und die Wüstung daneben verzichten. Ausfertigung Pergament, 31,5 x 14 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 94. - 1 Siegel angehängt, fehlt. - Abschrift: StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 88 nach +Kopiar Lil. II, 149, Nr. 5. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 114; Bremisches UB I, Nr. 476 (Auszug Zeugenreihe). - Regest: Regesten d. Erzbischöfe von Bremen, 1, Nr. 1422; Stoteler Regesten und Urkunden, Nr. 103. G(iselbertus) dei gratia sancte Bremensis ecclesie archiepiscopus universis Christi fidelibus presens scriptum visuris salutem in vero salutari. Ut veritatis substantia et actorum/ perseverantia in futurorum temporibus clarius elucescat, necesse est, ut scripti memoria perhennetur. Hinc est, quod notum esse volumus tam presentibus quam futuris,/ quod Swetherus, Willekinus et Hermannus, fratres dicti de Walle, in nostra presentia constituti libere renuntiaverunt omni impetitioni et actioni, quam habuerunt/ adversus ecclesiam Liliendale, ordinis Cisterciensis et nostre dyocesis, de duobus quadrantibus pertranseuntibus rubum, qui dicitur Wallerbroke, et dimidio/ quadrante et solitudine adiacente cum omnibus eorum attinentiis cultis et incultis sine qualibet exceptione. Igitur, ut ad dictorum bonorum renuntiationem/ benivoli redderentur, abbatissa et conventus ecclesie iamdicte octo marcas Bremensis ponderis et argenti dederunt eisdem protestantibus puplice et expresse/ nichil iuris in predictis bonis se habere. Testes huius renuntiationis presentes aderant Hinricus cantor, Marquardus de Bederikesa, Florentius,/ prepositus Hathelerie, Hildeboldus scolasticus, canonici; Iohannes de Westerbeke, Iohannes Cluvere, Albero et Albertus, fratres dicti de

Vollständigen Titel anzeigen
Niedersächsisches Landesarchiv
Objekt beim Datenpartner
Loading...