Papst Bonifatius IX. inkorporiert erneut dem Kloster Lilienthal die Pfarrkirche Lesum. Diese ist an der Rota dem Heinrich Ballalle zugesprochen worden (UB Nr. 335). Vorher hatte sie Erzbischof Gerhard von Bremen dem Kloster inkorporiert. Ausfertigung Pergament, 48,5 x 29,5 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 318. - 1 Bleibulle an roten und gelben Seidenfäden angehängt: Papst Bonifatius IX. - Vermerk auf der Plica: Gratis de mandato domini nostri pape. Gerlacus. - Regest: Schwarz, Papsturkunden, Nr. 384; Schwarz, Regesten, Nr. 1242. Bonifatius episcopus servus servorum dei. Ad perpetuam rei memoriam/ et si ex debito sollicitudinis pastoralis quibuslibet personis divinis laudibus deditis nos esse deceat favorabiles et benignos, mulieribus tamen, que sub sacra religione/ virtutum domino famulantur, tanto propensiori nos convenit auxilio subvenire, quanto pro fragilitate sexus feminei maioribus dinoscuntur auxiliis indigere. Hinc/ est, quod nos dilectarum in Christo filiarum abbatisse et conventus monasterii beate Marie in Lylyendale, Cisterciensis ordinis, Bremensis diocesis, in hac parte suppli/cationibus inclinati parrochialem ecclesiam in Lesmona, dicte diocesis, quam olim bone memorie Gerardus, archiepiscopus Bremensis, de consensu capituli sui eidem a mo/ nasterio annexuit et incorporavit, et super qua extunc inter easdem abbatissam et conventum ex una et dilectum filium Henricum Ballalle, clericum dicte diocesis, in pala/tio apostolico orta materia questionis, idem Henricus tres pro se et contra easdem abbatissam et conventum, per quas inter cetera ipsa ecclesia in Lesmona Henrico adiudicata et su/per ea abbatisse et conventui prefatis perpetuum silentium impositum extiterant, diffinitivas sententias reportavit, cuiusquidem ecclesie duodecim cum omnibus iuribus et per/tinentiis suis eidem monasterio, cuius centum et quinquaginta marcharum argenti puri fructus,

Vollständigen Titel anzeigen
Niedersächsisches Landesarchiv
Objekt beim Datenpartner
Loading...