Ritter Friedrich Monnik und seine Frau Elisabeth schenken dem Kloster Lilienthal, bei dem sie begraben werden möchten, zur Feier ihres Jahresgedächtnisses zwei vogtfreie Viertel Land in Oberneuland. Ausfertigung Pergament, 30,5 x 17 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 110. - 3 Siegel angehängt, 1: Friedrich Monnik, Siegel von Bremen (1) nach Trüper, Ritter und Knappen, S. 911, 2. und 3. fehlen. - Abschrift: StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 99 nach +Kopiar Lil. II, 149. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 272; Bremisches UB II, Nr. 78 (Auszug). Ego Fredericus miles dictus Monik presentibus protestor, quod cum voluntate et consensu domine Elisabeth,/ uxoris mee, et filiorum meorum, Hinrici videlicet et Frederici, necnon et aliorum heredum meorum contuli sanctimonialibus/ in Liliendale, apud quas ego et uxor mea elegimus sepulturam, duos quadrantes in Overnienlande/ sitos in loco, qui vocatur Pukesbrac, ab omni iure et advocatia liberos, de quibus primo ex nobis discedenti/ perpetuis temporibus fideliter servietur. Cum vero ambo de medio fuerimus vocati, de proventibus predictorum/ quadrantum duo servitia fient in anniversariis nostris monialibus prelibatis, ut orationes earum nobis fructuosius/ suffragentur, hoc adicientes, quod si ipsa servitia de predictis quadrantibus haberi poterunt et fuerint/ neglecta, heredes nostri iure hereditario eadem bona poterunt rehabere. Huius rei testes sunt dominus Iohannes/ miles dictus Cluvere, advocatus in Langwedele, dominus Hildemarus item dictus Cluvere, Arnoldus de Overnienlande et alii/ quam plures. In cuius collationis evidentiam presenti scripto sigillum meum et sigilla filiorum meorum sunt appensa./ Datum anno domini Mo CCCo septimo, in die apostolorum Petri et Pauli.

Vollständigen Titel anzeigen
Niedersächsisches Landesarchiv
Objekt beim Datenpartner
Loading...