Ritter Friedrich Monnik bestätigt, dass sein Sohn Arnold auf dem Sterbebett den Nonnen in Lilienthal, bei denen er sich ein Grab wünschte, den Zehnten von zwei und einem halben Viertel jenseits der Vahr vermachte, wobei der Wiederkauf für zwanzig Mark vorbehalten blieb. Ausfertigung Pergament, 29 x 15 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 108. - 2 Siegel angehängt, 1. Friedrich Monnik (Siegel von Bremen (1) nach Trüper, Ritter und Knappen, S. 911), 2. fehlt. - Abschrift: StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 97 nach +Kopiar Lil. II, 149, Nr. 93. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 271; Bremisches UB II, Nr. 66 (Auszug). Ego Fredericus miles dictus Monik presentibus protestor, quod dominus Arnoldus, filius meus, in extremis/ positus assignavit sanctimonialibus in Liliendale, apud quas elegit sepulturam, decimam duorum quadrantum et/ dimidii ultra Vore ad anniversarium ipisus apud easdem moniales devotius peragendum tali mediante/ condicione, quod, quando iusti heredes filii mei prefatis monialibus viginti marcas presentaverint ad comparandum/ redditus, quibus prelibatum servitium pro anime ipsius remedio perpetuo teneatur, collatio predictorum quadrantum/ eis libera remanebit. Testes huius rei sunt dominus Hinricus, capellanus in Langwedele, dominus Richardus,/ perpetuus vicarius maioris ecclesie in Brema, dominus Bruningus miles dictus Poppe, Hinricus et Fredericus,/ filii mei, et alii quam plures. Ut autem hec collatio nulli veniat in dubium, presens scriptum sigillo meo/ et sigillo domini Hildemari militis dicti Cluvere est munitum. Datum anno domini Mo CCCo sexto, in/ crastino beati Dyonisii martiris.